# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 108

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/108

Sexto, quoniam in diurna quaque revolutione lunae aestuum binorum maximus habetur is, in quo luna proxime accedit ad Zenit, aut Nadit, ideo in hisce climatibus, quo cum luna in signis Borealibus sit, aestus paulo major fit is, qui oritur a luna supra orizontem posita; Cum autem luna in signis australibus sit iis, qui a luna infra orizontem. Praeter aestum maris, observatur alter in freto Syclo, cujus inquisitio praetermittenda non est. Inter naturae miracula Charybdis, & Scyllae fluxus, & refluxus connumerantur, cujus causas in praesenti examinandas assumimus: In primis itaque supponimus Siciliam olim Calabriae conjunctam fuisse: hujus evidens indiclum deducitur ex ingenti scopulo, qui in fundo reperitur, quo Sicilia Calabriae conjungebatur; successu tamen temporis terraemotu, vel etiam maris violentia Sicilia a Calabria segregata fuit, atque ex peninsula in insulam conversa. Isthmum in fretum conversum observamus, in quo trie consideratione digna notantur; scilicet aestus Scyllae. 2. Charybdis, & 3. Inconstans, & varius, reciprocusque freti motus. Observantur itaque aestuantis maris cursus varii, recti, proclives, atque contrarii, ac veluti perpetua quadam lucta sese collidentes, totum illud spatium quinque fere milliariorum vorticibus formidabile, quibus inundationibus mirum in modum per gyros & contrarios cursus navigia, & obvia quaevis interna vi spiritus absorta in imos gurgitis subterraneos cuniculas pertrahuntur, quae in littore Tauromitano teste Sallustio, & Strabone, atque Taurominorum observatione regurgitantur. Insuper licet saepe quoad uperficiem tranquillum videatur, nequaquam tamen a consuetis tumultibus cessat, licet ad lunae ascensum & descensum moderetur; quapropter nautae naves pervarias ambages ita deducere solent, ut devitatis contrariis currentibus terminum assequantur, quod si neglecto horum nautarum conductu inconsultius fretum alii ingrediantur, manifesto se periculo exponunt. Ut igitur & clarius percipiantur eorum situs exponere debemus. Primo igitur occurrit post fauces freti famosa Scylde qua Virgilius. Dexterum Scylla laevum implicata Charybdis Obsidet, atque imo Barathri cum gurgite vastos Sorbet in obruptum fluctus, rursumque sub auras Erigit alternos, & Sydera verberat unda.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
