Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 109
Unproofread scanNot analysed yet
Plures de hac voracitate enarrantur fabulae, ut videre est apud Cluver. consult. lib. 1. Siciliae fol. 64. Scylla igitur adjacet Promontorio, quod olim Cenys dicebatur, modo Scyllaeum vulgo Sciglio, cujus natura est, ut ingenti ultra citroque commeantium aquarum perturbatione agitetur, cujus tanta est violentia, ut navis ei concredita omni evadendi spe sublata inevitabili naufragio comitatur, quod si evadere conetur periculum quod effugerunt in Charybdis aestuariis reperiant juxta illud. Antra Charybdis adit, qui vult evadere Scyllam, &e contra: locidit in Scyllam, qui vuls vitare Charsbdin. Ut ergo tantae voracitatis rationem assignemus sit.