# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 111

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/111

Hoc certum est prope scyllaeum antrum fundum esse a me compertum nulla Bolide explorabilem; cujus tamen rei causam non tam ipsi, quam aquae vehementius una secum Bolidem intra concava montis rapientis fluxui abscribendum duxi: quod & Bolidis renixus, & pertinax ad Scyllam declinatio satis superque innuere videbatur. Habes hic lector Scyllaei fluxus, refluxusque rationem, quam siquis improbaverit, meliorem assignet, cui haud illibenter nos subscripturos pollicemur, qui ea, quae experientia irrefragabili didicimus, fideliter exponimus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
