Latin
ASSERTIO SECUNDA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 116
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratione idem vortex omnia absorta evomet sex horis, quia iis sex horis queis mare Norvegicum crescit ad summum incrementum, Oceanum Tartaricum post 4. circiter horas juxta computum situs lunae paulatim intumescentem ex una parte aquarum molem ingerere intra mare altum; hoc per subterraneos meatus intra Botnicum sinum; ex altera verò parte Germanicus Oceanus per Chersonesum Cymbricam magnis littorum ambagibus, strictissimosque Angiportus, per mare Balthicum in utrumque sinum Bothnicum, &Finnicum insinuatum tartaricis undis obvius ingentes commotiones excitat; unde mare intra Bothnici sinus angustias strictum per occultas voragines meatusque mari Norvegio, per eam, quam descripsimus Charybdim restituitur; siquidem plus temporis Tartaricus, &Germanicus Oceanus intumescentiae suae per tot tortuosos Regionum tractus continuandae insumit, quam Norvegici maris intumescentia: nam cum aqua ad Charybdim nostram intumescit, aqua in dictis sinibus decrescere, &contra hisce decrescentibus Charybdis hausta regurgitare videtur. Ut autem haec clarius appareant sit sequens Schegma juxta relationem Levini Algotii in descriptione Regionum Septentrionalium. Vide Fig. 14. Sit C vortex, B rupes, A orificium vorticis, sit canalis voraginis intra interiora terrae viscera perpendiculariter deductus D, infra quod vastum hydrophylacium E, meatus subterraneus F, H, I, vortex verò Botnici sinus sit K, mons intra quem conditur G. Dico itaque mari Norvegiae intumescente, aquas mirum in modum paulatim coacervatas, summo impetu in vortice C, per orificium A sese exonerare in puteum illum praegrandem D, &ex hoc in receptaculum subterraneum E. Mare vero sex horarum spatio continuo majores, &majores undas in illud ingerere; unde aquae in receptaculo E, supra modum augumentatae, cum exitum non reperiant, impetu summo per subterraneum meatum F.