# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 118

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/118

Nemo autem existimet, hoc sub aquis versandi artificium, heri demum, aut nudius tertius excogitatum esse; sed disseruit de eo, allegante Borrichio de O. & Pr. Ehemiae p. 124. jam saeculo XIII. aliquoties laudatus Rogerius Baco, ita inquiens: Possunt etiam fieri istrumenta ambulandi in mari, & in fluviis ad fundum sine periculo corporali. Caeterum de arte natandi libros duos Evorardus Dybejus Anglus, anno 1587. reliquit; quorum prior regulas ipsius artis, posterior vero praxim, demonstrationemque continet, ad quos lectorem sciendi cupidum ablegamus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
