Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Planitiebus. UAE ad Montes spectant exposuimus; Restat nunc, ut de Planitiebus disseramus, quae ad Montium Bases collocantur: Planities aliae sunt Culturae aptae, aliae Sylvarum, saltorumque varietate refertae, aliae Arenosae, aliae Petrosae, aliae Ericosae, quae &deserta vocantur. Planities feraces, specialiter tamen ex Incolarum inertia, &defectu amplissimae sunt in Moscovia, Polonia, &Russia ingentibus Sylvarum recessibus, vestitas. Arenosis &Sabuli congerie opertis, prae omnibus Mundi Regionibus Africa squallet: Petrosis Arabia: Ericosis tum Germania, tum reliquae Orbis Partes. Planities frugiferae in Agros, hortos, Sylvas dividuntur; Sylvarum Varietas Magna est, tum ratione Loci, tum ratione Climatis. Sunt in Germania Sylva Harcinia, Nigra Sylva, Spessartus Quercetis, Pinetis, Fagetis, Juniperetis, Abjetum quoque, Laricum, Esculorum similimque faetura spectabiles: In Gallia, &Italia Castanearum dominantur Sylvae, Africa Palmetis abundat, &ad Promontorium Viride, integrae Pomorum Citriorum Sylvae; Ceilanus Cinnamomi Sylvas alit; Bandames, Molluvasque Insulas, Nuces muscatae, Cedri Libanum exornant, &ut multa paucis complectar, Sylvarum Varietas, Regionis in qua provenit Naturam sequitur. Sunt etiam &immensi Terrarum tractus omni hominum Cultu, &habitatione destituti, cujusmodi sunt Deserta Tartariae, quae Mongul, &Lopdicuntur, quorum hoc putatur esse desertum illud arenosum, quod non procul a muris Sinentibus in formam Fasciae inexploratae adhuc longitudinis ex Austro in Boream extenditur, quodque ex Tartaria in Chinam, ultro citroque commeantibus Mercatoribus transeundum est, locus ad terrorem omnium squallidus. Sunt &in America tum septentrionali, tum Austriali vastissima Deserta, quorum quod inter Regnum Paraquaviae, &Chilae interjacet, potiorem locum obtinet, a Viatoribus pompas vocitatum.