# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 121-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/121-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/121-2

CAPUT II. De aeris Regionibus a luna usque ad hanc terram. DATIONE situs alia pars aeris est suprema, alia media, alia infima, & hae sunt illae tres celebres aeris regiones, quarum in Philosophorum scriptis frequens est mentio. Suprema paululum supra altissimorum montium cacumina incipit, & ad lunam usque excurrit, & ratio est, quia in summorum quorumdam montium, ut Olympi, & aliorum lacuminibus perpetua serenitas, & aeris tranquillitas deprehenditur, unde supra mediam regionem loca illa elevata esse non sine ratione colligitur Media a fine supremae deorsum & usque protenditur quo caloris a sole producti, & in terrae superficie collecti efficacia sursum pertingit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
