# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 122

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/122

Infima a superficie terrae eousque excurrit, quo caloris a terra sursum multiplicati efficacia pertingit. Harum omnium regionum usus longe maximus est metheororum aqueorum, & igneorum in terrae cultura adjuvanda, plantisque & animalibus conservandis; cum enim nec in terrae superficie, nec intra terrae viscera generari queant, provida Omnipotentis cura factum est, ut supra Terram in aere generentur, & inde in terram effundantur; unde poenas mortalibus saepe numero denunciaturus Deus, Coelum, idest aerem clausurum se minitatur, ne ex metheoris, quibus cavere in hac mortalitate nequimus, quidquam ad nos commodi redundet. Pariter per hujus expansi partem inferiorem calor, ac lumen nobilissimorum siderum nobis communicatur. Infimae proprium est, ut volatilia in aere substentet, materiam respirationis animantibus suppeditet, humi nascentia perflet, & foecundet, quae foecundatio non procedit ex eo, quod aer alimentum de sua substantia humi nascentibus praebeat, vel humore suo proprio ea imbuat, sed quia humi nascentia commode perflet, & ventilando calorem conservet, ejusque suff cationem prohibeat, & extraneum humorem secus vehens, & minutissimis poris seinsinuans partes omne commodissime irrige. Suprema maximae est altitudinis, cum a luna al summa usque montium cacumina extendatur, & ha est invariabilis, quia per hyemis, & aestatis tempesti tes nullis variatur aut mutatur accidentibus, ut alis regiones. Media, 0Og Media, & Infima quantitate minores sunt, & instabiles, adeo ut una modo major, modo minor sit altera. Minores esse ex eo constat, quod utraque eo continetur spatio, quod a terra ad summorum usque montium cacumina excurrit, cujus summa altitudo perhibetur esse milliariorum duorum, & dimidio.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
