Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 124
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo calor iste unitus, &intentus vicinum sibi, calidumque aërem magis, magisque alterat, hic alium vicissim sibi proximum, donec tandem vis ista caloris a terra promanantis evanescat, &infimae aeris regioni terminum statuat, &haec est illa caloris duplicatio, quam radiorum reflexionem vulgo vocant; unde colligitur infimam hanc regionem esse calidiorem media, quia media simplicem, eundemque debiliorem solis calorem sentit, &a frigidis vaporibus inficitur; Infima verò, &solis caloris, &terrae, modo jam explicato, auxilio fligiditatem potest facilius propulsare, &calidior redditur.