# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 124

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/124

Sic ergo calor iste unitus, & intentus vicinum sibi, calidumque aërem magis, magisque alterat, hic alium vicissim sibi proximum, donec tandem vis ista caloris a terra promanantis evanescat, & infimae aeris regioni terminum statuat, & haec est illa caloris duplicatio, quam radiorum reflexionem vulgo vocant; unde colligitur infimam hanc regionem esse calidiorem media, quia media simplicem, eundemque debiliorem solis calorem sentit, & a frigidis vaporibus inficitur; Infima verò, & solis caloris, & terrae, modo jam explicato, auxilio fligiditatem potest facilius propulsare, & calidior redditur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
