Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 125
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO NEGATIVA. Prob. 1. Distinctio specifica ab aliqua forma provenire debet, sed vapor &aqua, sicut exhalatio, &terra non habent formam distinctam, cum propriam retineant figuram, atque dispositionem, &per aquam fiunt ea, quae per vapores constituuntur, sicut per exhalationem, &terram salvantur metheora sicca. Confirmatur. Vapores dum perveniunt ad secundam aeris regionem statim se revocant ad fluiditatem naturae aquae congruentem, imo &in pluviam resolvuntur: ergo signum est retinere formam aquae. Patet consequentia, quia a privatione ad habitum naturaliter non datur regressus; ergo, si in aquam resolvuntur, consequenter non distinguuntur. Objic. 1. Halitus carnium, herbarum, &aliorum mixtorum specie differunt a corporibus, e quibus efflantur, quia halitus rosae non est rosa, ergo &c. Resp. neg. con. Quia halitus mixtorum non retinent proprietates mixtorum, nec remotis impedimentis se revocant in mixta, sicut accidit in vaporibus, &exHalationibus; insuper mixta non sunt homogenea Consequenter non habent omnes partes ejusdem ratior1is, nec quaelibet pars continet totam meram naturam mixti; elementa autem habent omnes partes honiogeneas, ita ut quaelibet pars aquae sit aqua, ut dixtimus in principio hujus secundae partis. Objic. 2. Aqua, &terra sunt substantiae densae, frigidae, &graves, atqui vapores, &exhalationes sunt substantiae rarae calidae, &leves; ergo &c. Resp. dist. min. Ab interno neg. externo con. vapores igitur &exhalationes non ab interno, &ex sua propria forma raritatem, &calorem habent, sed ab externo, sicut ex salis impressione, quomodo aqua calefit, sicut etiam ascendunt, quia attractae, &ideo specie non distinguuntur. Caeterum de causa sublevationis est inquirendum, vaporum, &exhalationum. Vaporum, &exhalationum elevationem in aerem in rarefactionem factam a calore in aquae particulis nonnulli Philosophi refundunt, vel in vim attractivam solis, &syderum. Hanc sententiam communiter amplectuntur Peripatetici ex mente Aristotelis; Recentiores tamen ex alio capite hujusmodi elevationem deducunt, juxta quos, sit