# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 125

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/125

ASSERTIO NEGATIVA. Prob. 1. Distinctio specifica ab aliqua forma provenire debet, sed vapor & aqua, sicut exhalatio, & terra non habent formam distinctam, cum propriam retineant figuram, atque dispositionem, & per aquam fiunt ea, quae per vapores constituuntur, sicut per exhalationem, & terram salvantur metheora sicca. Confirmatur. Vapores dum perveniunt ad secundam aeris regionem statim se revocant ad fluiditatem naturae aquae congruentem, imo & in pluviam resolvuntur: ergo signum est retinere formam aquae. Patet consequentia, quia a privatione ad habitum naturaliter non datur regressus; ergo, si in aquam resolvuntur, consequenter non distinguuntur. Objic. 1. Halitus carnium, herbarum, & aliorum mixtorum specie differunt a corporibus, e quibus efflantur, quia halitus rosae non est rosa, ergo &c. Resp. neg. con. Quia halitus mixtorum non retinent proprietates mixtorum, nec remotis impedimentis se revocant in mixta, sicut accidit in vaporibus, & exHalationibus; insuper mixta non sunt homogenea Consequenter non habent omnes partes ejusdem ratior1is, nec quaelibet pars continet totam meram naturam mixti; elementa autem habent omnes partes honiogeneas, ita ut quaelibet pars aquae sit aqua, ut dixtimus in principio hujus secundae partis. Objic. 2. Aqua, & terra sunt substantiae densae, frigidae, & graves, atqui vapores, & exhalationes sunt substantiae rarae calidae, & leves; ergo &c. Resp. dist. min. Ab interno neg. externo con. vapores igitur & exhalationes non ab interno, & ex sua propria forma raritatem, & calorem habent, sed ab externo, sicut ex salis impressione, quomodo aqua calefit, sicut etiam ascendunt, quia attractae, & ideo specie non distinguuntur. Caeterum de causa sublevationis est inquirendum, vaporum, & exhalationum. Vaporum, & exhalationum elevationem in aerem in rarefactionem factam a calore in aquae particulis nonnulli Philosophi refundunt, vel in vim attractivam solis, & syderum. Hanc sententiam communiter amplectuntur Peripatetici ex mente Aristotelis; Recentiores tamen ex alio capite hujusmodi elevationem deducunt, juxta quos, sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
