Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De Divisione Terrae. TERRA in prima sui Divisione in Terram existentem super Aquam, &in Terram sub Aqua degentem dividitur; in qua requiri solet, an Terrae superficies, quae sub Aquis tegitur sit major ea, quae extra Aquas existit, cum nesciatur quanta sit amplitudo Regionum ad Polum Septentrionalem, aut ad Meridiem positarum, consequenter nil certum statui potest. Si tamen liceat judicare juxta Figuram Mappae Geographicae videtur, partem superficiei Terrae esse fere aequalem illi, quae extat extra Aquas, dixi fere, quia in toto rigore Terra, quae extat subter Aquas est majoris extennioriis.