# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 13-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/13-2

CAPUT V. De Divisione Terrae. TERRA in prima sui Divisione in Terram existentem super Aquam, & in Terram sub Aqua degentem dividitur; in qua requiri solet, an Terrae superficies, quae sub Aquis tegitur sit major ea, quae extra Aquas existit, cum nesciatur quanta sit amplitudo Regionum ad Polum Septentrionalem, aut ad Meridiem positarum, consequenter nil certum statui potest. Si tamen liceat judicare juxta Figuram Mappae Geographicae videtur, partem superficiei Terrae esse fere aequalem illi, quae extat extra Aquas, dixi fere, quia in toto rigore Terra, quae extat subter Aquas est majoris extennioriis.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
