# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 130

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/130

nebula in summitate montis existens, nebula est respectu illius regionis, & nubes, si a longioribus partibus inspiciantur, & si aliquam volumus assignare differentiam haec statuitur; quod nubes altiores, & densiores sunt. Nubium proprietates a particularum commixtione, quas secum deferunt, attenduntur, sic faetent si sulphureas habeant particulas. Quod attinet ad figuram haec a ventis proficiscitur, quibus sursum elevantur, eo fere pacto quo dracones, quos ex charta conficiunt, sursum elevari, agitari, & substineri videmus; haec sunt certa, & indubitata apud Philosophos. Nebulae modo elevantur, & modo deprimuntur quando particularum agitatio ea est ut non patiatur eas condensari in guttuias; & ideo, si aura leni impellantur horizontaliter moveri possunt, a ventis pariter transferuntur, & disperguntur, ac dissipantur ac denique aere calido existente, halitusque calidos protrudente nubes in particulas exilissimas resolvi necesse est, quia ex opposito per frigus condensantur; qua de re vapores, & halitus, qui per diem e terra sublati fuerunt post solis occasum densantur ac decidunt, specialiter si non multum in sublime fuere elevatis. Inter nebulas, & nubes haec intercedit differentia, quod nubes constant partibus exilioribus quam nebulae, cujus potissima ratio est, quia nubes altius in athmosphaera ascendunt molerculae enim quo majores sunt, eo inferius consistunt, & quo leviores sursum feruntur, qua de re amplissimae nubes, in summitate athmosphaerae consistentes, & quae diu ibi conservantur maxima gaudent raritate. Ex nubibus generatur pluvia; etenim vessiculae aqueae, per aeris frigus condensatae confluunt, & cum ita aere graviores fiant, in terrae superficiem decidunt, efficiuntque pluviam, quod si copiosius juncta corpuscula pluviosa cum impetu; ac confestim decidunt, imbrem constituunt, & si accedat ventus nimbus est.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
