# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 132

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/132

Haec credita, & recepta sunt, non solum apud vulgum, sed etiam apud doctos viros & Philosophos, ut autem quid veri in hisce rebus esse potuerit appareat, & falsa rejiciantur, probabile est pluvias decidisse rubras, albas, aliisque infectas coloribus, sed ipsarum materia longe abfuit a natura lactis, aut sanguinis, qui humores non generantur nisi intra corpora animalium summo artificio, & instrumentorum apparatu maximo; ac proinde appellatum fuit nomine lactis, & sanguinis, quidquid similis coloris speciem referebat: quod vero coloratae pluviae decidere potuerint, patet ex eo, quod fontium, & fluminum aquae, ut superius diximus, reperiantur infectae variis coloribus, qui procul dubio proveniunt ex admixtione succorum, vel salium, quos aquae a terra assumunt. Si igitur aliquando contigerit, ut vel caloris vehementia, vel insolita fermentatione, & agitatione partium, ita solvantur, distrahanturque partes sulphuris, salis, vel alicujus succi similis, ut exhalent a terra & in sublime deferantur, poterunt pluvialibus aquis afferre colorem aliquem, easque similiter inficere ac inficiunt aquas per terram excurrentes Non desunt argumenta, ex quibus ostenditur deferri in sublime aliquid hujusmodi, nam certe sulphur nitrum, & alia, quae componunt materiam ignis concipiendi idoneam, ascendunt in aerem, sicuti evidenter demonstrant sulmina. Variis ergo tinctae coloribus pluviae decidere possunt, quarum promde materia haberi potuit pro sanguine, lacte, argento, quod memoratur decidisse Remae, sub Severo Imperatore; cavendum tamen, ne vulgi rumoribus nimia fides habeatur. Anno etenim hujus saeculi ultimo, cum rumor percrebuisset in Callia pluisse sanguine, atque in quadam regione, ad multa passuum millia, ubi quae extarunt impressae parietibus, & lapidibus guttae sanguineae; compertum est tandem ab iis, qui diligentius verum expendere voluerunt, nihil aliud esse illas notas rubras inhaerentes muris & lapidibus, nisi excrementum papillionum, qui tunc temporis rupto cortice, ex chrysalibus suis forte evolaverunt innumerabiles, deposito ibi excremento ubi ante constituerant: quo exemplo opinari licet plures hujusmodi prodigiosas pluvias, prorsus fictas fuisse, & ea, quae ex aere delapsa memorantur fuisse genita in terra nec habuisse causas valde abstrusas, nisi defuissent qui diligentius inquirerent.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
