# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 135

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/135

Nix aqua est non adeo nocens, sed leniter adstricta, & quasi spuma quaedam glaciei; cum videamus nives cadere in summis montibus, dum humiliora loca imbribus rigantur, atque cadere nives, etiam in locis humilioribus hyberno tempore dum aer frigidissimus est, patet eandem esse nivis pluviaeque naturam eoque solum differre nivem a pluvia, quod nix sit pluvia frigore concrescens: habet autem admixtum plurimum aeris, & rara admodum est; alba vero eadem ratione, qua albescit aquae spuma, quoniam scilicet ex minutis globulis, & bullis constar, a quibus lux copiosa reflectitur, Ferunt observari in nive figuram sexangulam, nempe nivis partes ita esse formatas ut medium atque centrum teneat globulus circa quem apte disponantur, quasi totidem radii. Quando guttae e nube decidentes incidunt in aeris regionem, quam frigidus ventus permeat, in faciem concrescut, & tunc quando formatur in secunda aeris regione. Itaque grando a calore aerem rarefaciente, & vapores in unum colligente, ex particulis sulphureis, & nitrosis formatur; unde in aestate generatur, quia tunc maxima sulphurearum particularum copia sursum elevatur; variae enim sunt in grandine figurae, quia causantur ex vario ventorum impetu guttas constipante, nam si vehemens est, radii minores sunt. Caeterae grandinis proprietates, ex vaporibus & exhalationibus attenduntur. Restant alia circa grandinarum figuram adnotare itaque aliquando maximam causat admirationem, licet, si cum alia grandine plana, & tenuissima comparetur, singularem non causet admirationem; itaque nonnunquam etiam sena lilia mucronibus suis colligata, gata, qualia fere hic depinguntur, nisi quod illa multo majora, & ad normam longe exactiora sint, exculpi videmus. Cum hujus generis grando nonnisi magno praecedenti vento cadat, verisimile est eam fere hoc modo conformari.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
