# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 136

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/136

Primo aeris agitatio permultas aquae particulas, quae in vapores solutae circumvolitabant, jam gelascentes conjungit, & in exiguos grandinis grumos cogit, qui etsi vento austrum versus flante non impedirentur, tamen propter tenuitatem in terram vix deciderent, at iste, ventus eos tenera sustulit, & nonnumquam in inferiorem nubis superficiem, vaporibus inter viam superingestis, tamquam molliori pluma coopertos impingit, jamque non grumi grandinis, sed nivis flocculi appellandi sunt, nam similitudine quadam accedunt ad illas leves flosculorum cardui agressis particulas, quae etiam in oppida quandoque extrema aestate, vel minima ejus agitatione transvectae pueris ludos praebent, & quas illi Barbam Dei appellant. FiguUt autem sciatur, quo pacto grando in stellae formam radiata exilis exculpatur, ipsam clarissime explicat Jacobus Rohaultus; ait enim: iste temperate tepens, aer e terrae vicinia, alicujus venti vi, in sublime ferre potest, qui ventus cum duo, ex his flocculis, composita folia, inter quae via recta ei, qua transeat patet, satis commode interfluat, abesse non potest quin, quod aquae particularum in singulorum flocculorum superficei, ad pilorum, vel plumae mollioris instar, subreptarum supersit, liquefaciat. Preterea iste aer in spatia triangula, quae consimiles flocculi inter se contingentes, necessario vacua relinquunt, immissus, nivem rarissimam, quae ab eorum marginibus prominet, liquefactam in aquae particulas convertit, quae particulae calore agitatae sese ad partes dissolutas recipiunt, & cum illis conjunctae iterum gelantur extempio.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
