# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 137

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/137

Ita quae in superiori, inferiorique superficie instar pilorum horrebant, concretae aquae particulae, prout litantur aquae iterum gelascunt, complanantur prorsus, ac sternuntur; ideoque singuli flocculi tenuiores fiunt, & in glaciei lamellas convertuntur; quae autem in triangulorum intervallorum marginibus liquefiunt, illae ad eas partes, quibus unusquisque flocculus, ad sex circumjectos flocculos alligatur, recedentes densantur, ideoque in istis sex marginis partibus, quae calori maxime patuerunt, sex fiunt fissurae, quae cum ad centrum cuneatae in tenuitatem desinant, liquet unamquamque glaciei lamellam sex mucronibus in formam stellae qualis depingitur ad A. radiatam esse debere. Quod cum contingit, quaevis vel minima concussio eas disjungere poterit, & in terram separatas dejicere. Quod si calor aeris paulo major fuerit, quam jam posui, partes, quae ipsi maxime patuerint, hoc est se nos mucrones, etiamnum moveat necesse est; proinde illos obtundi oportet, atque ita glaciei lamella, cum antea in stellae formam radiata esset, jam rosae sex foliis, qualis depingitur ad B, speciem habere debebit. Porro autem si flocculi, ex quibus haec grando composita est, solito majores initio fuissent, fieri potuisset, ut illa non modo senis rimis dehisceret, quo senis mucronibus fieret radicata; verum etiam ut ea pars quae esset futurus radius, duabus parvis fixuris, ab utraque parte capillamentum flocci contigui, capillamenta contingentium diductis, iterum in tres ramulos esset divisa: ita fieri potuisset, ut duo ramuli sese hinc, & illinc porrigerent, qui porro in partem adversam recurvati essent, propterea quod paulo magis condensantur. qua parte calori paulo magis sunt objecti. Ex quo efficitur, ut loco unius stellae radii, aut rosae folii, integrum lilium, & loco grandinis, simplicibus mucronibus radiatae granum tale, quale ad C. depingitur esset futurum. Si aeris calor hasce grandinis partes, adhuc majori vi moverit, aliquas ex ejus partibus plus, minusve liquefacere poterit; ex quo facile colligitur ejus formam mille modis variari posse. Quod si omnes alicujus folii partes interea liquefierent, dum superioris, & inferioris folii partes, ad se invicem accedere conarentur, atque ita liquefactae guttae binas radiatas lamellas plana ipsarum parte, ita conglutinare possent, ut illae in unam prorsus coalescerent, quae (si illae aperto situ conjunctae essent) duodecim radios haberet, convenientissimo commensuum responsu, quasi circinatos.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
