# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 141

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/141

CAPUT III. De Metheoris Ignitis. PRAETER vapores, qui solis calore ex aqua evehuntur, etiam aliorum corporum sulphureorum bituminosorum particulae a radiis rursum deferuntur quas proprie exhalationes vocant, & communiter metheororum ignitorum causas derivant Physici utpote sunt, primo Ignes lambentes, cadentes, fatui. Etenim ad has tres species commode deferuntur omnia illa metheora, quae debili igne, & luce constare videntur, qualia pro Phosphoris ex variis terrae exhalationibus ortis a nonnullis habentur; ita ut ignes cadentes in aere superiori sint, quod reliqui in inferiori, & terra. Secundo tonitrua quomodo gignantur, diversae Physicorum reperiuntur sententiae. cua Cartesius existimat tonitrua excitari cum nubes superior, subito condensata in inferiorem ita decidat aut interjectus aer maximo impetu, ex fragore dejiciadtur; proindeque campanarum sonitu eadem posse arceri Rohaultus demonstrare nititur; alii nil aliud esse credunt, quam quod ex subita exhalationum sulphuearum, & nitrosarum inflammatione, aer nubium unlequaque concuti tur, & illum, quem audimus fragoem excitet.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
