Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 143
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio in promptu est, quia exhalationes, quae in terra grassantur, quaeque eam commovendi vim habent, non ubique dilatandi se spatium inveniunt; cum enim innumeri sint subterranei specus, &varia recipiendi ignea corpora diverticula, non omnia eadem materia explentur. Quidam enim aquas continent, quae ob innatum frigus, partiumque suarum crassitudinem torpescunt, &absque motu veluti in lecto staniant Alii denso aere turgent suas inter angustias, &ventus reclusus nonnisi vi ex antris suis excluditur. Alii ignibus occupantur, sed qui carceribus reclusi, &extra proruendi impares, innoxii manent, &nullos in tertam impetus faciunt. Soli igitur ignes illi terram concutiunt, qui carceris parietibus disruptis erumpunt, &laxatis habenis spatiantur, ac sese expandendi spatium quaerunt. Cum ergo hi pauci sint, nullamque ad terrae globum proportionem habeant, nonnisi aliquas ejus partes agitant, &commovent. loca maritima terraemotibus ut plurimum obnoxia sunt, quoniam e mari plurimum oleoginosae materiae per subterraneos meatus effluit, quae igni nutriendi inservit; sic in partibus septentrionalibus, praesertim mediterraneis rarò tales motus contingunt, quia non sat materiae succrescit, cum illa, vel solis aestu expressa, nonnisi concreta postmodum redeant, vel quia nonnisi sensim e mari derivetur. Addi etiam potest, quod iis in locis pauci sunt meatus subterranei qui talem materiam recipiant; nimia enim terrae laxitas ad illos motus procreandos conducit, in quantum per illos nova materia percolatur, &expiret. Ex omni terrae motu quidam fragor resultat, tonitrui similis, qui ei fere semper conjunctus est; interdum etiam praecedit. Hinc provenit, quod ignis intra terrae cavitates rarefactus per multas vibrationes se reducat; nam cum in cavernis illis inrnumeri flexuosi meatus existant, quos accensae exhalationes pervadunt, oportet, ut sonus per eas delatus multiplicetur, &additione inhaerescat.