# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 143

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/143

Ratio in promptu est, quia exhalationes, quae in terra grassantur, quaeque eam commovendi vim habent, non ubique dilatandi se spatium inveniunt; cum enim innumeri sint subterranei specus, & varia recipiendi ignea corpora diverticula, non omnia eadem materia explentur. Quidam enim aquas continent, quae ob innatum frigus, partiumque suarum crassitudinem torpescunt, & absque motu veluti in lecto staniant Alii denso aere turgent suas inter angustias, & ventus reclusus nonnisi vi ex antris suis excluditur. Alii ignibus occupantur, sed qui carceribus reclusi, & extra proruendi impares, innoxii manent, & nullos in tertam impetus faciunt. Soli igitur ignes illi terram concutiunt, qui carceris parietibus disruptis erumpunt, & laxatis habenis spatiantur, ac sese expandendi spatium quaerunt. Cum ergo hi pauci sint, nullamque ad terrae globum proportionem habeant, nonnisi aliquas ejus partes agitant, & commovent. loca maritima terraemotibus ut plurimum obnoxia sunt, quoniam e mari plurimum oleoginosae materiae per subterraneos meatus effluit, quae igni nutriendi inservit; sic in partibus septentrionalibus, praesertim mediterraneis rarò tales motus contingunt, quia non sat materiae succrescit, cum illa, vel solis aestu expressa, nonnisi concreta postmodum redeant, vel quia nonnisi sensim e mari derivetur. Addi etiam potest, quod iis in locis pauci sunt meatus subterranei qui talem materiam recipiant; nimia enim terrae laxitas ad illos motus procreandos conducit, in quantum per illos nova materia percolatur, & expiret. Ex omni terrae motu quidam fragor resultat, tonitrui similis, qui ei fere semper conjunctus est; interdum etiam praecedit. Hinc provenit, quod ignis intra terrae cavitates rarefactus per multas vibrationes se reducat; nam cum in cavernis illis inrnumeri flexuosi meatus existant, quos accensae exhalationes pervadunt, oportet, ut sonus per eas delatus multiplicetur, & additione inhaerescat.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
