# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 145

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/145

ASSERTIO. Ventus consistit in aeris motu, causato a rarefactione per radios solares; tempestates vero causantur a superveniente vaporum, & exhalationum copia. Ut communem evitemus ventorum, & tempestatum confusionem, utramque partem distincte probabimus simul & explicabimus. Ventorum regularium quatuor potissimum deprehenduntur differentiae, dum experimur quod mane plerumque ab oriente spirent, vespere ab occidente, interdiu a septentrione, nocte a meridie. Primae duae facile patescunt, si cogites, quod sol, dum nobis exoritur, aliis populis sit meridianus, ibique radiis directioribus, qui copiosiores sunt quam obliqui, in aeris dimittit particulas, & aerem, quem maxime expandit & in Orbem diffundit, & ideo anteriorem, & posteriorem, & utrumque lateralem aerem propellit, anterior dum sit protrusus aer ad nos appellit, eoque ipso venitus ille regularis, qui ut plurimum, horis percipitur matutinis, causatur. Longe etiam humilior est ventiis occidentalis, quam orientalis, & ratio est, quia ventus occidentalis est aspiratio aeris, quem sol pergendo ab oriente versus occidentem pertransiit, adeoque qui cum multos a terra in aerem elevabit vapores, vento Tom. IV. vento occidentali ad nos advehuntur: Contra vero ventus orientalis est aspiratio aeris, quem sol nondum proxime pertransiit, sed cujus vapores nocturno frigore concrescentes in terram sunt delapsi, & ideo hic aer omnibus vaporibus, aut saltem plerisque, caret. Sit Terra AAAA. Sol B (Fig. 16.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
