# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 148

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/148

Cum hoc evenit, necesse est, ut circa Carybdas Insulas, & in illo toto sinu, qui est inter meridianam, & septentrionalem Americam, mirum in modum aestuet aer, & vapores in orbem acti quaquaversum ruant, quod in aqua fieri constat. Vide mus enim in duorum fluminum confluentibus aquis, si paulo rapidiori cursu eo deferantur ubi miscentur, miros excitari vortices, qui materias injectas circumagunt, absorbentque, ac revomunt. Hinc intelligimus, quare fiat, ut corpora gravia aerem aliquando evehantur a vi turbinum, deinde terram abjiciantur. Circumactus enim aer maxima vi e terrae superficie vicibus ad nubes ascendit, atque iterum descendit, aut quaquaversum spargitur. Quemadmodum etiam non uno continuo impetu maris commoti aquae littora premunt, sed undis, quorum aliam alia sequitur advehuntur, ac distinctis ictibus terrae alliduntur, sic quoque venti cursus quando vehementior est variis flatibus, ut constat ex seq. Virgilii versibus: Ut unda impellitur unda, o 5 - γ Urgeturque eadem veniente, urgetque priorem. Ejusmodi tempestates late admodum non grassantur, quamvis incerti sint earum fines, quia vicino aere leniter cedente, quo latius motus pervenit, eo est minor. Sic lapide in aquam magna vi dejecto, videmus aquam eo in loco vehementer agitari, & in orbem moveri; sed quo magis a centro motus orbiculares distant undae, eo lenius eas recedere; ut enim ejusmodi motus in aqua non sunt diuturni, sic nec in aere eadem de causa. Objit. 1. Tunc in aeris rarefactionem a solis radiis causatam non refunderetur causa, & origo ventorum, quando alia facilior assignari posset causa, & per vos omnium ventorum Phaenomena salvarentur, sed per vestram sententiam non salvantur omnia Phaenomena, & alia assignari potest causa, per quam salventur, Google ventur, ergo vestra sententia non subsistit. prob. min. optime salvari possunt venti per motum telluris juxta hypothesim Copernicanam, ergo alia assignari potest causa facilior. prob. ant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
