Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 15
Unproofread scanNot analysed yet
&quae maxime celebrantur in fabulis, &in historiis nauticae expeditiones, vel argonautarum, vel Hannonis, vel aliae quaelibet, non aliter gestae sunt, quam Littorum ductu: Cumque noctu, aut Cynosuram, aut Helicen consuluissent, magnum illis erat Aegaeum, Joniumque domuisse, at vastum trajicere Oceanum, &veteris, ac novi Orbis formidatissima promontoria superare, Coelo unice Duce, cujus saepe aspectum nubes ipsis eripuissent, neque audebant, neque certe per imperitiam poterant, &de facto altera probabilis sententia collocat Ophiram Mesopotamiam, &ad eam naves pervenisse per mare mortuum, aut per ora Euphratis, &Tigris; ideo non est, unde possit argui fuisse in America. Et de facto sine pixidis nauticae usu difficile profecto foret ad Americae littora pervenire: Oportuisset enim, vel per Orientem gyrare totam Indiam Orientalem, Malacam, Japones, &Sinas, ibique reflectere iter in Americam, vel certe per Occidentem circumnavigare promontorium bonae spei, totamque Africam, ac vastissimum Oceanum, inde per Brasiliam, Patagones, Chili, &Fretum Magellanicum tendere in Perù; longe autem facilior, &vicinior fuisset in Perù navigatio ex Joppe &TVro puta ex mari mediterraneo uti hodie est ex Hispali Hispania. Concludo itaque, quod si India Occidentalis, &navigatio in eam a Salomone fuisset reperta utique mansisset ejus memoria; Auri enim cupido ad illam omnes excitasset, jam autem nulla ejus extat memoria, imo ante Americum Vespuccium (unde dicta est America) Terra illa ab omnibus fuit nova, &incognita. Objic. 1. Priscis temporibus plures navigationes in Americam susceperunt Veteres, quod pluribus momentis ostendi facile potest, &primo Auctoritate Platomis, Plato enim in Timaeo narrat. Insulam fuisse quondam contra fretum Herculeum, Africa simul, &Asia majorem nomine Atlantidem. Postnodum vero immani terraemotu ingentique unius diei, ac noctis illuvione sub vasto gurgite, mersam fuisse, ac inde mare, quod eam Insulam, ac fretum Gaditanum interjacebat immeabile, &inscrutabile redditum limo paulatim impediente, quam Insula subsidens praebuislet. Diodorus vero lib. V. tradit, Phaenices vetustissimis illis temporibus, cum extra columnas Herculis, Africae littora degerent ingentibus ventorum procellis ad longinquos Oceani tractus fuisse abreptos, ac per multos dies vi tempestatis jactatos, tandem ad Insulam pervenisse ingentis magnitudinis in alto Occani pelago contra Africam in Occasum versus jacentem, cujus solum amaenum, &frugiferum, &fluminibus navigabilibus irriguum, sumptuolisque aedificiis instructum, Insulam nullam aliam esse posse, quam quae nunc America dicitur ex fitu, &magnitudine colligunt. Item Aristoteles lib. de mirabilibus auscultationibus sic habet.