Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 151
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter ventus australis calidus, &humidus, oeterisque quoque lentior, &debilior est quoniam solus inter omnes principio impellente destituitur, meraque successione constat; nam in vento orientali, &occidentali principium impellens sol est, in vento boreali succestoni aeris accedit motus elasticus, qui in austro locum habere nequit, cum aer ejus sit uniformis: Calidus videtur, atque humidus, quoniam ex imo spirat, vaporesque ex terra exhalantes calidos secum adducit. Objic. 4. Ratio variationis ventorum, quae in variis anni tempestatibus discernitur, ut supra notavi, adhuc assignata non est; ergo &c. Resp. Nullam aliam causam horum esse quaerendam, praeter aeris rarefactionem. Mense Aprili, cum sol incipit incidere regiones, quae sunt ad septentrionem aequatoris, australis reflaber ventus oritur, &per aestatem ad Octobrem usque spirat: Cum verò sol trans aequatorem rediit, ad septentrionem oritur frigus, atque ad meridiem augetur calor, aquilo flare ncipit, &per totam hyemem ad Aprilem usque durat. Propterea etiam ad meridiem aequatoris, inter Madagascaris insulam, &Africam, Eurus Euro-noto succedit, cum ad tropicum capricorni ab aequatore sol procedit. Cont. Quare aquilones per Mensem Augustum, &finem Julii in Graecia, &Italia spirant, quare non alius ventus, aut alia anni tempestate spirent? Resp. Ex eo oriri, quod sol, qui tempore solstitii tropicum nostrum attigit, aerem non modo regionum, quibus perpendiculariter imminet, sed &vicinarum ad septentrionem ita calefaciat, ut aer ille mirum in modum ad superiorem, aeris regionem ascendat, aerque adeo septentrionalis, qui gravior, &densior est, eo deccurrat. Postquam vero aer magna copia illuc decurrit, &a sole rarefactus est, noc sad austrum amplius recedente, pondere suo veluti circulo actus per superiorem regionem in septentrionem recedit, australemque ventum creat, quem Etesiis succedere observavit Plinius, fere ad aequinoctium autumnale. Inde contrario refluxu aeris, &vaporum ad septentrionalem mundi plagam nimia copia aggregatorum, nascitur aeurus ,qui est inter septentrionem &favonium Fluxus ille aeris, ut Pliniano verbo utar, autumnat; indeque per hyemem spirant aquilones, qui ex nova Zembla, &aquilonaribus Moscoviae partibus ad nos flant.