Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 154
Unproofread scanNot analysed yet
Dum autem aer frigidus, &densatus pondere suo premit calidum, &rarum oportet hunc pro ratione rarefactionis altius ascendere versus summas athmosphaerae partes; deinde aequilibrii causa quaquaversum recidere; adeo ut in altissimis aeris regionibus sit contrarius aeris decursus a calidioribus partibus ad frigidiores. Sic veluti per circulum, si in partibus superioribus aeris ventus sit inter septentrionem, &subsolanum, ventus debet esse in inferiori regione inter austrum, &favonium, &vicissim. Neque haec est mera conjectura, quando enim transiliuntur limites constantium ventorum saepe animadvertunt nautae momento temporis ventum in punctum contrarium, ut loquuntur, transilire. Atque hoc ipsum phaenomenis relatorum ventorum optime convenit, quae hac hypothesi facillime explicantur, alioquin explicatu difficillima. Posito ergo in summa regione in circulum, quemadmodum diximus, agi aerem; in memoriam revocandum ad septentrionem indici oceani terras esse usque ad 30. gradus, quibus limites constantium ventorum occupantur; nempe Arabiam, Persidem, Indiam &c. Hae autem regiones propter eandem rationem, quam de aestu interioris Lybiae agentes adduximus, sunt in tollerandis caloribus obnoxiae, cum sol ad tropicum cancri pervenit, adeoque iis pene verticalis est. Contra temperatiores sunt, cum sol ad alterum tropicum discessit. Hanc in rem aliquid conferunt altissimi montes ad septentrionem horum litto rum siti, qui saepe hyeme nivibus teguntur, ubi aer ad austrum veniens refrigeratur. Hinc sequitur ex i gula posita, aerem ab aquilone versus mare indicum fluentem nunc calidiorem, nunc frigidiorerm esse, eo quia circuitione ex Libonoto defluit; ac peroinde decursum inferiorem aeris modo esse ad Lebonotum modo ad aquilonem. Ex dictis colligitur, ventos per mare spirantes aestate esse frigidos, hyeme calidos, econtra spirantes per continentem aestate calidos, hyeme frigidos.