# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 155

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/155

Ratio est, quia venti induuntur conditionibus locorum, per quae spuant; constat autem aquam minorem caiorem recipere tempore aestivo, quam recipiat terra, propter radiorum solis reverberationem, sicut in hyeme sunt frigidiores in terra rigida gelu & nivibus; haec est regula generalis, quamvis aliquando dispensetur propter particulares rationes, ut v. g. propter aquae congelationem, tempestatum vagarum rationes, nam si venti sunt impetuosi, sunt calori contrarii eo, quia aerem abigunt, frigus advehunt, & radii solaris particulas ex athmosphaerae corporibus terrestribus spirantes dissipant, atque motum acquisitum ad naturam caloris destruunt; sed ordinarie loquendo terrae superficies aestate est magis calida quam aqua, & hyeme magis frigida, consequenter & venti per maria aspirantes aestate sunt frigidi hyeme calidi, & econtra spirantes per continentem, Colligitur secundo ventorum diversitatem non desumi ex parte materiae; scilicet exhalationum, & vaporum, quia eadem est in terra & in mari, alias nulla esset differentia inter septentrionalem, notum subsolanum, & occidentalem, cum horum omnium materia sit eadem, sed differentia desumitur a qualitatibus locorum, quae maximam causant diversitatem in ventis; qua ratione in parte Orientali subsolanus est calidus, & siccus, in Italia humidus, quia ab Adriatico spirat, in Germania frigidior juxta locorum diversitates. Colligitur tertio: ventos quosdam subito, & cum vehementi impetu concitari, cujusmodi sunt 1. Praester, qui cum fulgore erumpit; 2. Cenephias; hic ventus frequentissime saevit ad caput Bonae-spei, in mari inter Americam, & Africam in vicinia aequatoris, praecipue mensibus Aprili, Majo, & Junio. Hinc potissimum ad littora Guineae atrocissimae tempestates excitantur, quae aliquando bis, aut ter in die recurrunt, durantque sexquihoram circiter sed vehementissimus est primus eorum ventorum impetus In variis aliis maribus varia habent reditus tempora, quae nosse debent nautae, ut, quod inde impendet periculum, devitent . 3.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
