Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 156
Unproofread scanNot analysed yet
Exhydrias; hic ventus e nube erumpit cum maximo impetu, &cum pluviae copia largissima, quae perpendiculariter fere decidit: causatur propter ingentem multitudinem vaporum in aere aestuante, &per ventorum confluxum, quo vapores ad superiores athmosphaerae partes elevantur, &in densas nubes compinguntur. Quia autem in superioribus mentionem fecimus de Eolypila, in qua ex subjecto calore rarefactus aer in ventum erumpit, ideo ejus figuram placet repraesentare. Vide Fig. 17.