# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 156

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/156

Exhydrias; hic ventus e nube erumpit cum maximo impetu, & cum pluviae copia largissima, quae perpendiculariter fere decidit: causatur propter ingentem multitudinem vaporum in aere aestuante, & per ventorum confluxum, quo vapores ad superiores athmosphaerae partes elevantur, & in densas nubes compinguntur. Quia autem in superioribus mentionem fecimus de Eolypila, in qua ex subjecto calore rarefactus aer in ventum erumpit, ideo ejus figuram placet repraesentare. Vide Fig. 17.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
