# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 16

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/16

Extra columnam Herculis, ajunt, in mari a Cartaginensibus Insulam fertilem desertamque inventam, atque tam Sylvarum copia, quam fluminibus navigationi idoneis abundantem, cum reliquis fructibus florentem vehementer distantem a continente plurium dierum itinere, in qua cum Cartaginenses quidam ob soli fertilitatem connubia agitare, & habitare caepissent, ferunt, Praesides, nequis deinceps Insulam ingrederetur, poena capitis interdixisse, Incolasque ejecisse ne si habitare istic pergerent, Injulae principatum consequerentur, & Cartaginenses ea faelicitatis parte privarent. Ergo primis saeculis Homines habuerunt notitiam Americae, licet prolixitate navigationis deterritos eo proficisci, hanc notitiam evanuisse, sicut Insulae fortunatae, seu Canariae proximis diluvio saeculis notissimae fuerunt, & tamen hominum negligentia ista notitia periit, donec Piccardus Wilgelmus Betancourtius Masdanus detegeret. Item affertur probabilis conjectura, qua convincitur superioribus saeculis notas fuisse terras Orientales ultra Oceanum, quod veteres Poetae cecinerunt de Hesperidibus, quas collocant ad Occasum Solis. Id vult Lescarbotus meliori jure accipi posse de India Occidentali, quam de Canariis, aut Gorgonum Insulis. Nam idem Plinius l. 6. cap. 31.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
