# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 160

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, TRACTATUS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/160

Neque enim aer comprimi potest, quin contentus in ejus poris ignis exprimatur, & in illa loca secedat, quae ipsi relinquuntur aliis corporibus vacua; necesse est autem, ut ignis, qui a particula in vorticem acta modo exposito circa ipsam adducitur, agatur etiam ipse in vorticem & suo impetu plurimum augeat particulae, quam circumagit, velocitatem, & vim: quapropter particula summa celeritate circumacta, & ignis ope suffulta, facile potest alias particulas connectere, aut etiam excutere, & suo similem motum illis imprimere. Ex quibus facile deducitur materiam subtilem posse concutere exilissimas durissimorum corporum particulas, earumque nexum dissolvere, eas in vorticem agere, ac dispergere. Quos enim motus non efficiat motus tanta pernicitate delatus, & in corpora, aut eorum particulas toto impetu impingens, consequenter necesse est partes, quae incenduntur, cum singulae seorsim agantur in motum vertiginis, singulas a reliquis divelli, adeoque nequeunt eas trahere vi cujusdam connexionis, quam si quae est, esse admodum debilem in partibus exilissimis, mollibus, & levibus est necesse, ut eo facilius, quo ligni v. g. pori ampliores sunt; qua de causa ligna solidiora, & foraminibus minus patentia difficilius incenduntur, fabri operis intestini runcina in secamenta scissa sint, ignem facillime concipiunt, ita metalla, si comminuta fuerint quodammodo igni alendo esse possunt. Sic scobs chalybis per flammam candelae transmissa continuo incenditur, & quaeque particula sese in particulam quam splendentissimam convertit. Objic. 2. Per solum materiae aethereae motum ignis non explicantur proprietates, neque enim explicatur quare ignis calidus, & lucidus sit; ergo &c. Resp. neg. ant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
