# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 162

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, TRACTATUS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/162

conformatae parum aptae sunt, ut se mutuo repellant, quamvis magna celeritate circa proprium centrum circumagantur: particulae non dissipantur facile, quando multum sibi adhaerent, quod multis modis contingit, vel quia sunt ramosae, vel quia materia aetherea facile transit e poris unius in poros alterius, qui facilis transitus habet vim vinculi; ut suo loco ostendetur. Cera videtur liquari, quia ejus particulae sunt ramosae, qua conformatione efficitur, ut cerae particulae non solum sibi ipsis, sed etiam aliis corporibus adhaereant, & sibi agglutinentur. Metalla vero liquantur, & non dissipantur, quia crassiora sunt & solidiora, aut quia materia aetherea facile transit e poris particularum in vicinas. Ea tamen est vis ignis, ut si continuo, & cum vehementia applicetur memoratis corporibus validiori motu particulas attenuet; & tandem eas dissipet, & dispergat per aerem. Rationi enim consonum est, ut continuo frictu, & attritu partes attenuentur, & tandem impulsus vehementia dissipentur, quod experientia comprobatur in majorum corporum fragmentis, si diu, & valide concutiantur. Quamvis enim metalla plurimum ejusmodi dissipationi resistant: dissipantur tamen diuturna ignis actione, nec possunt per dies etiam paucos igne liquante urgeri, quin de illis aliquid decidat, ut facile patebit, si quis ante, & post liquationem eorum pondus exploret. Mollia etiam, quae ignis actione siccantur, si diutius ab eodem agente vexentur, eliquantur, & tandem dissolvuntur serius, vel citius juxta particularum soliditatem. II.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
