# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 164

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/164

Cum partes illae sulphureae molliores sint, ac nimium flexiles, quam ut possint obvia duraque corpora perrumpere, iis accedant oportet solidiores nitri partes, quae vel compactiora corpora penetrant, ac diruunt. Hinc est, quod aer in cubiculo accenso per januae rimas non sine strepitu subire sentiatur, ut partes nitrosas, quibus ipse abundat, igni suppeditet: quapropter accensi carbones in maciuna Pneumatica, de qua postea, statim atque ex ea exhaustus est aer, extinguantur. Objic. 1. Ignis nutritur in locis subterraneis; ergo signum est &c. Resp. neg. conseq. In tantum enim ignis accenditur in locis subterraneis, quia cum ibi materia viscosa sit, exhalationesque a solis calore excitentur contingere potest, ut occultus silex alteri collisus scintillas emittat, quibus exhalationes accensae & viscosae materiae adhaerentes proximis corporibus flammam impartiunt, quod in Aethna in Sicilia, & Vesuvio in Campania primum contigisse non est improbabile. Contr. Foenum recens saepe incalescit, sed foenum non est corpus nitrosum; ergo &c. Resp. neg. min. Foenum enim plurimum continet sulphuris, nitri, & viscositatis, consequenter esse potest ignis alimentum: omnia enim vegetabilia, ut ligna, & caetera combustibilia plurimum continent nitri, & sulphuris &c. imo quo magis oleosa, eo magis apta sunt ad pabulum ignis. Contra. Si foenum ita se haberet, etiam exsiccatum incendi posset, sed hoc est falsum; ergo &c. Resp. roenum exsiccatum comburi quidem posse, sed ignem ex se non concipere, sicut foenum recens, & ratio disparitatis est, quia foenum exsiccatum habet poros magis apertos, ideoque herbarum spiritus in eo inclusi non tam liberum exitum habent, quam habebant dum virides erant, & priusquam siccari inceperint; ac proinde eosdem meatus cum globulis secundi elementi subire non valentes a sola materia primi elementi ambiuntur, a qua celeriter moti, ignem excitant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
