# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 165

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/165

Quod in ligno nunquam contingit, quantumvis percutiatur, quia illius substantia non satis rigida est, ut concussione alterius corporis duri, globuli secundi elementi expellantur, quia pars percussa in aliam inflectitur, & illa rursus in proximas, & hoc modo resiliendi vim amittit. Quare ergo non contingit in ligno viridi, esto percut iatur? Resp. Quia, ut dixi, illa substantia non est satis rigida, ut valeat aetherem expellere. Objic. 2. Ignis nutriri potest corporibus mactis; ergo &c. Resp. neg. ant. Quia corpora, quae ignem alere debent, oportet habere partes tenues, quae possint in locum fumi abeuntis succedere; nam crassae ab externis particulis facile cinguntur, & loca ab aethere derelicta occupando ignis vires infringuntur; & flammam suffocant. Contra. Partes tenues non sunt idoneae ad ignem alendum; alias etiam aer qui partes habet tenues, posset ignem alere; sed aer ignem alere nequit; ergo &c. Resp. neg. mag. Quia aer habet non solum partes tenues, sed etiam ita compositas, ut ex ordine ab illo ipso, quem alunt, igne dissolvi possint; & porro ut latis multae sint, quae ad globulos secundi elementi qui ad ignem opprimendum perpetuo accincti sunt propulsandos suppeditent; id quod aeris partes propter tenuitatem facere non possunt, ideoque aer ignem alere non potest. Ex dictis colligitur, corpus quod ignem alere potest sequentes exigere proprietates; primo ut eorum partes magnitudine sint inaequali, quo tenuiores citius agitatae crassiorum adjuvent motionem; secundo ut eorum meatus paulo ampliores sint, quo tertii elementi particulae jam in ignem resolutae sese inferre possint, & partes eorum commovere; postremo ut eorum partes aliquo modo cohaereant, quo globuli secundi elementi quoquoversum propulsentur, antequam ipsae fuerint omnino distractae.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
