# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 166

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/166

Hae omnes proprietates in omne genus aridi ligni conveniunt, in aliud tamen magis, in aliud minus, itaque omnis generis lignum incendi potest, aliud autem facilius, difficilius aliud, ex. gr. quod meatibus amplissimis patet, & in quo hae omnes proprietates, vel aliquae earum maximae perfectae reperiuntur; id omnium facillime comburitur. Quaeres, quae sit causa bullularum, quae in aqua bulliente excitantur? Resp. esse materiam aetheream, quatenus illius rivuli vasis meatus insensiles penetrant, & in aquam insiliendo illius resistentia repulsi in se ipsos revolvuntur, formanturque in globulos, quia materiae aethereae non minus facilis patet via per meatus insensibiles aquae, quam meatus insensibiles vasis; ac consequenter materiae aethereae confluxu nequeunt excitari illae bullulae, aut si excitarentur mitissime deberent dissipari materia aetherea, per aquae poros diffluente verosimilius est illas bullusas excitari a particulis aeris, quae cum aqua sunt pernixtae plurimae, ut superius ostensum est; illae enim particulae aeris, quae quamdiu aquae sunt permixtae, vi elastica carent, statim atque a calore vehementius agitatur, a frigore obrigescit, aut athmosphaerae compressione liberatur, vim suam elasticam recuperant. Ap illarum expansione bullas fieri rotundas est necesse, quia in omnem loci differentiam extrorsum aequaliter se expandere nituntur, & undique ab aqua resistitur aequaliter. Omitto superius recensitam rotunditatis causam in liquoribus, quia inter alios liquores diversae naturae continentur. An ignis sit siccus: DRAEMITTENDUM siccitatem consistere in partium quiete; unde & ab ipsis Peripateticis definitur, quod facile suis terminis, difficile vero alienis continetur, & contra, fluida, & liquida corpora sunt, quorum particulae cientur continuo motu impulsione accepta a materia subtili, quibus positis, sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
