Latin
ASSERTIO NEGATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 167
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO NEGATIVA. Prob. Ignis est humidus, ergo non est siccus: prob. ant. vapor est humidus, etiam per Aristotelem, &Peripateticos, ergo &ignis: prob. cons. ignis nil aliud est, quam vapor accensus in aere; ergo &c. prob. ant. certissima experientia habemus plerosque ignes depasci in ipso humido, quod evidenter cernitur in bitumine, plerisque oleis, aquavite, aliisque aquis ardentibus, quae quovis ignis contactu facillime accenduntur. Nec multum dubitandum est in quovis combustibili corpore latere pinguem aliquam humiditatem, quae ignis est quasi pabulum. Hinc combustio est unctuosi hujus humidi consumptio ab igne facta, in qua conspicua est separatio partium humidiorum, &sicciorum, quarum illae solutae in vaporem concipiunt ig Aem, &si, aut expirant, aut absumuntur, hae ob tuxmam ariditatem ignem fovere non possunt, ideoque non absumuntur, sed subsident in fundo, ut ciner es omnium combustibilium. Prob. 2. Si ignis esset siccus, maxime deduceretur ex ipsis effectibus, sed ex his non deducitur; ergo &c. prob. ant. ignis effectus sunt calefacere, urere, &exsiccare; reliqui omnes, aut alieni sunt a proposito, aut ex his oriuntur, aut saltem huc revodantur.