# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 169

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO NEGATIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/169

ant. per Peripateticos qualitates elementorum remanent in mixto; cum ergo humiditas sit proprietas debet in igne remanere, quamvis substantia olei in ignem convertatur. Prob. 3. Humida sunt, quorum partes continuo motu agitantur, sicca vero quorum partes sunt in continua quiete; sed ignis partes continuo motu ciuntur ita ut cessante motu vertiginis, & vibrationis extinguatur ignis; ergo &c. antecedens ex praemissis patet, & ex his, quae de siccis, humidisque corporibus docui in Tractatu de affectionibus; min. autem probatur: quia ignis natura consistit in motu verticoso materiae subtilis, ut diximus supra; ergo &c. Prob. 4. Ignis conjunctus est cum humido vapore unde sic argumentor: vel ignis distinguitur ab humido illo, vel non, si primum, vel est substantia, vel accidens, non accidens, quia ignis non accidens, & insuper accidens non datur; non substantia, quia substantia ignea expelleret corpus humidum, cum non detur penetratio corporum, si autem dicatur secundlum, videlicet non distingui, habemus intentum; ego &c. Prob. 5. Si ignis esset siccus, ab aliqua hominis facul tate perciperetur, sed a nulla facultate percipitur; ergO &c. prob. min. in primis non ab intellectu, cum niDil sit in intellectu, quin prius fuerit in sensu, per ipses Peripateticos, non a sensu, quia vel a visu, vel au Litu, vel olfactu, vel gustu, vel tactu, non a quatucer illis prioribus, quia siccitas proprie primo Tactu S est objectum, non alius sensus nisi per accidens. ho2. Absurdissimum videbitur; si quis affirmaverit aut minem ignis siccitatem aut videre, aut audire, nigustare, aut olfacere; videre enim nihil potest ii ex luce, aut colore, nec audire nisi ex sono conquibus ad siccitatem astruendum incertissima erit cum sequentia, multo incertior ex gustu, & olfactu, in altero ignis calore suo obtundat sensum, in altero nihil praestet, cum omni odore destituatur nisi corporis forte combustibilis; qui non tam siccitatem ignis probat, quam humiditatem! Deinde non a Tactu percipitur ista, quam effingunt, igni siccitas.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
