Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 17
Unproofread scanNot analysed yet
recitat in re valde obscura, Statium Sebosum quadraginta diebus ab Insulis Gorgonum (quae sunt Promontorii viridis navigasse ad Hesperides. Non autem opus est quadraginta diebus, sed tantum septem, aut octo ad navigandum a Gorgonum Insulis ad Fortunatas (ubi quidam locant Hesperides) cum tantum ducentae leucae intersint. Quare concludo Hesperides haud alias esse, quam Cubam, Hispaniolam, &vicinas alias in freto Messicano. Quod attinet ad Draconem, qui dicebatur custodire aurea poma Hesperidum, &nemini aditum patere veteres voluerunt significare freta, quae serpentino gyro Insulas illas interluunt, plures naves perdidisse ita, ut desitum sit eo navigare: Herculem ibi fuisse haud alienum fuerit ab ejus virtute. Item Joseph a Costa testatur, Hispanos, qui ad Americam post Columbum pervenere invenisse apud Americanos plura nostrae Religionis indicia, ut cruces, nonnullos Ritus, &Caeremonias, quinimo Joannes Kerius in Historia navigationis in Brasiliam refert se aliquando apud Americanos de vero Dei cultu, de creatione rerum, de Labe, &Ruina generis humani, &similibus Christianae Religionis capitibus disseruisse. Quae postea cum duas amplius horas magna cum attentione, &admiratione auscultasset, demum quemdam ex senioribus respondisse, habere se ex Avorum relatu, jam inde a priscis temporibus, &ante annos plurimos hominem nostro more vestitum, &barbatum in illorum terras venisse, qui simili oratone ipsos sub Dei obsequium adducere conatus fuit, ergo Respondetur, &primo ad auctoritatem Pintonis Platonem id tantum retulisse secundum quod ab anis audierat. 2. Insulam Atlantidem esse Bii tani aut aliam Insulam puta Madagascar, seu IniuamT. Laurentii, quod ex eo evincitur, quia Plato volvt, em fuliTomo II´ fuisse continenti conjunctam; non videtur autem credibile terrae motu per tam ingens spatium fuisse Americam separatam. Adde, quod Arnobius testatur id contigisse ante decem millia annorum in lib. 1. adversus gentes: hoc enim fabulam redolet, siquidem nec decem millia annorum sunt ab Orbe condito; Scio hoc loco usos fuisse Catholicos, &specialiter Tertull. in Apologet.