Latin
ASSERTIO NEGATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 170
Unproofread scanNot analysed yet
Primo: quia sensu fervidissimo ignis calore vehementer occupato impossibile est, ut siccitatis aut humiditatis differentiae sese ingerant; quomodo enim fieri potest ut sensus calore vehementi laesus rectum in hisce minutiis exerceat Judicium? Si quis affirmet fieri posse, rogo, ut secundo tangat, priusquam suam audacter ferat sententiam. Ego certe non prius credam, quam experiar. Secundo: Siccitas illa, si quae esset ignis ob tenuitatem substantiae igneae non sentiretur. Nulla enim ratio assignari potest, quare siccitas ignis magis perciperetur quam aeris humiditas: cum ignis apud Peripateticos statuatur aera raritate sua, aut aequiparare, aut vincere, at aera humore praeditum esse ex solo tactu colligere non possumus, cum corpus sit admodum fluidum, &insensibile, quod nec cuti adhaerescere, nec sensum ob substantiae suae tenuitatem afficere, aut terminare videatur. Quidni igitur idem de igne judicemus? quem &facili sectione, &fluxu humidum esse potius, quam siccum deprehendimus. Tertio: si ex judicio tactus talis in igne siccitas aliquo modo percipiatur, hoc pendebit ex labore per accidens humidum manus tangentis absumente: de quo infra dicemus, &non ex innata ignis siccitate, quam adversarii stabiliunt: ergo ex sensu sciri non potest haec, si quae sit siccitas ignis. Objic. 1. Experientia videmus ignem siccum esse, nam per tactum percipitur siccitas in igne, ergo &c. antecedens patet, quia tangendo ignem nullo pacto sentimus humidum. Resp. neg. ant. In tantum enim manus tangendo ignem siccum illum percipit, quia per accidens humidum manus per calorem absumitur; consequenter non provenit illa siccitas ex innata ignis siccitate; imo argumentum pro nobis facit; si enim ignis siccus esset, illius siccitas ab aliquo sensu perciperetur, cum tamen a nullo sensu percipiatur, ut in ultima probatione demonstratum est. Objic. 2. Humidum extinguit ignem; ergo &c. Resp. dist. ant. Humidum mercuriale conc. sulphureum neg. duplex in corporibus invenitur humidum aliud mercuriale, aliud sulphureum.