# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 171

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO NEGATIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/171

Mercuriale appello illud mercurium referens, tenue, & aquosum; sulphureum vero unctuosum, & oleaginosum, illud revera ignem extinguit, hoc fovet, & pascit. Tali autem humiditate maxima ex parte afficiuntur aquae marinae, & fluviales, quibus uti solent ad extinguenda incendia, quae multum in se habent mercurialis substantiae, nihil, aut parum sulphureae istius humiditatis, nisi fontes aliqui fortassis in locis aliquibus tale quippiam e cavernis terrae contraxerunt. Humor iste mercurialis est, qui latet in lignis viridibus. Incendio effluit, unde arida combustioni aptiora videntur, quam humida. At revera ligna arefacta quae ex arefactione ista parum, aut nihil amiserunt humidi sui sulphurei, statuimus esse potissimum ignis pabulum & fomentum. His duobus humidis in corporibus respondet siccum, quod salem appellant Chimici. Haec tria in ipsa lignorum combustione sunt admodum conspicua. Latet enim in lignis aliud humidum sulphureum, quod ignem fovet, aliud mercuriale, quod in fumum solvitur; latet etiam praeter haec duo substantia quaedam sicca, quae solutis, & separatis caeteris in ipsis cineribus conspicitur, ex quo facile evincitur crasse errasse Peripateticos, quod ignita metheora pene omnia ex fumo potius, quam ex vapore constare arbitrati fuerint: aquea pene omnia ex vapore potius, quam ex fumo. Nam primo: fumus est ad concipiendum ignem ineptissimus, cum nihil sit aliud, quam humidi mercurialis expressio, & separatio. Secundo: vapores, licet aquae mercuriales officiant igni ut diximus, sunt tamen nonnulli ex humido illo fulphureo Dig phureo unctuolo, & viscoso orti, qui igniti omnibus istis metheoris materiam praebent. Nec revera aliter se res habet in omnibus nostris ignibus, qui nonnisi in pingui, & viscoso humido depascuntur. Objic. ult. Quo magis corpora sicca sunt, eo magis sunt apta ad ignem alendum; ergo evidens signum ignem esse siccum. Resp.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
