# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 172-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/172-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/172-2

CAPUT IV. An ignis sit levis. DERIPATETICI uno ore igni tribuunt levitatem; a quatuor enim statuunt elementa, duo gravia, ut aqua & terra, levia duo, ut aer, & ignis. Aerem gravem esse, & in sua athmosphaera gravitate jamdemonstravimus in mechanicus; quapropter in praesenti tantum de igne est discurrendum, & pro resolutione sit ASSERIgnis non est levis; quapropter figmentum est, sphaeram ignis admittere sub Coelo lunae. Probatur. Ideo ignis est levis, quia sursum ascendit, sed ignis nisi sursum impellatur non ascendit, ergo &c. prob. min.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
