# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 173

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/173

Ideo ignis ascendit, quia flamma sursum tendit, sed haec ratio est nulla, ergo &c. prob. min. Ideo flamma sursum ascendit, quia impellitur vi motus verticosi, & insuper, quia est levior ipso aere, & ideo, si aer sua gravitate in parte destitueretur, ut in machina Pneumatica apparet post aeris rarefactionem, flamma descenderet. Confirmatur. Ex doctiss. Boile de ignis, & flammae ponderabilitate. Accipiatur lamina argentea, quae sit determinati ponderis, & igni applicetur, non ita tamen, ut lamina ignem tangat, sed in aliqua proportionata distantia, spatio duarum horarum, postea ponderetur & invenietur ponderare duobus granis minus, & specialiter id eveniet, si sulphuris applicetur flammae plures aliae ab eodem Boyle adducuntur experientiae quae apud ipsum videri possunt in suo lib. ae Igne. Probatur secunda pars. Ideo daretur Sphaera ignis, quia ignis sursum tendit, hoc autem falsum est, siquidem alias etiam carbo ascenderet, nec flammam a carbone separari videmus: insuper quia alias posset dici, quod locus terrae sit supra aerem, cum exhalationes sursum ascendant, aut centrum ligni esse aquae superficiem, cum supra illam stet. Confirmatur, quia si ignis daretur sub coelo lunae, videretur, imo lucem & splendorem emitteret pabulo indigeret, cum iste sint ignis proprietates, & tandem impediret visionem syderum, quae omnia falsa essent, ut evidentissime constat; ergo &c. Objic. 1. Ignis sursum ascendit, ergo est levis consequentia patet, quia aqua stat supra terram terra gravior est aqua; consequenter si ignis super aerem ascendit, erit aere levior. Resp. dist. Ignis ascendit, quia trahitur a vapore ascenso con. virtute propria, neg. In tantum ignis ascendit in flammam, quia vapor accensus trahit secum flammam; ut supra dictum est; consequenter non sequitur ignem levem esse, quia sicut aqua bituminosa secum defert particulas terrestres, ita vapor particulas ignis, & ideo sicut cessante motu aquae, terrestres particulae ad fundum descendunt, ita cessante motu verticoso flammae, particulae ignis amplius non ascendunt.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
