# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 175

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/175

Nec altera a calore petita ratio majoris est momenti nec enim omnia calida, vel ascendunt, vel levia sunt, ita ut sursum natura tendant, ut constat ex serro, & lapidibus ignitis. Objic. ultimo. Ignis e coelo lapsus in scripturis legitur. Gen. 9. 2. Reg. 1. Job. ergo datur aliqua sphaera ignis supra aerem, cujus partes quandoque defluunt. Resp. neg. cons. Non magis illi ignium lapsus volaticum hunc ignem probant, quam fulmina; imo minus, quia miraculosum aliquid cum extraordinariis hujusmodi indiciis concurrisse verisimile est. Si igitur hunc ignem sublunarem fulmina non probant, multo quidem minus illi abundantis ignis lapsus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
