# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 178

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/178

Resp. Quod in tantum ligna, quae partes habent solidiores & salis alkalici multum continent flammam fundunt acriorem; partes enim solidiores, & rigidiores diutius vertiginis motum conservant, & validius ferunt. Quaeres cur flamma Coelum versus feratur, & superiora loca affectet, atque conicam figuram assumat? Resp. Flammam non tam superiora appetere, quam eo extrinsecus deferre, nam cum undique ab aere circumdetur, & ob minorem suam agitationem quodam modo verberetur, sursum potius quam deorsum tendit; unde patet figuram piramidalem ex eo producere, quod motus vehementior est in centro, & ideo fortius terrestres particulas sursum impellit, quam ad latera; e contra vero aer fortiori vi latera comprimit ob minorem resistentiam; quamobrem flamma conicam figuram habet, & in cacumen assurgit, quia partes flammae, quae ejus medium occupant fortius moventur, citiusque in alterum evehuntur quam exteriores. De igne artificiali.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
