# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 18

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/18

adversus gentes, ut calumnias Haereticorum repelleret, id tamen non meretur fiuem aliam, quam mereatur fabula, sed ut Ethnicorum fabulis ab ipsis creditis Catholicae veritatis inconcussa dogmata evinceret. Eodem pacto respondeo ad auctoritatem Diodori, & Aristotelis, licet omittam illum librum Aristotelis non esse, sed Theophrasti. Cluerius autem id absolute non affirmat, sed tantum refert, quinimo ipse intelligit de Pegù in India Orientali prope Idostan, seu Mogol; denique Respondeo laudatos Auctores id aperuisse non ex scientia aliqua experimentali, quam haberent, sed ex naturali scientiae illatione; ex terrae enim situ, magnitudine, & figura agnovere aliam esse terram habitabilem. Caeterum illis temporibus defectu pixidis nauticae ad Americam pervenire non poterant, ideo veteres determinarunt Herculis columnas extra quas transfretare non licebat; quod & ipse S. Gregorius Nissenus testatur Epistol. 71. Porro ultra Gades mare ab hominibus trajici non posse Pindaro docenti assentior & Orat. 20. Neque enim ultra Gades transmeare cuiquam concessum est. Sententia vero Pindari erat: In Nemaeis non ulterior accessus ad Occidentem ultra Gadira. Ex his patet fabulosum omnino esse, quod de Cartaginensibus fertur nec apud probatae fidei Auctores inveniri, & etiam dato intelligendum non est de Insulis Americae, sed de Insulis adjacentibus, nempe Canariis, Capitis viridis, & Madagascar.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
