Latin
CAPUT I
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 180
Unproofread scanNot analysed yet
quem sequuti sunt caeteri omnes. Ex vitro in litteraria Republica maximum resultavit incrementum in tuborum inventione, per quod portenta Universi nobis revelantur, quorum principatiora breviter describemus: Telescopium, seu tubus est instrumentum dioptricum ex lentibus compositum, per quod remota tanquam vicina spectantur. De Auctore Tuborum Opticorum sermo fuit supra, loquendo demaculis solaribus. Componitur Telescopium ex lentibus, quarum altera est objectiva, altera ocularis. Vitrum objectivum est lens, quae objecto obvertitur. Vitrum oculare est lens, quae oculo vicinior est. Tubus alius est Astronomicus, alius Terrestris: Tubus astronomicus est telescopium ex lente objectiva convexa, &oculari, itidem convexa compositum. Nomen Astronomici inde est, quia hoc tuborum genus ad contemplationem rerum coelestium, seu observationes. astronomicas adhibetur. Tubus Terrestis est telescopium ex pluribus, quam duabus, lentibus communiter ex objectiva convexa, &bus itidem convexis compositum, ieu tetribus oculari! les coDig lescopium objecta situ erecto spectanda exhibens, Hollandrico tamen diversam, Nomen inde est, quod ad spectanda corpora terrestria remota adhibetur.