# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 183

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/183

Sigismuntismundus Buchnerus in Theoria, & Praxi Artilleriae, allegans simul famosos pessimi stratagematis artifices Brechtelium, & jam nominatum Casimirum Siemienovvicz. Enim verò similes veneno occidendi hostem rationes superiori aevo frequentabantur. De Hispanis enim scribit Thuanus bistoriarum lib. 48. ad ann. MDLXX. morem illis fuisse, cum ante sclopetorum usum balistis tamquam potioribus armis uterentur, sagittas inficere, praeparato ad id veneno, cui sagittas venenandi mos antiquissimis etiam, Barbarisque Gentibus fere omnibus communis fuit; in cujus rei testimonium produci potest locus ex Homeri Odyssaea, ubi Ilus Mermerides Ulissi venenum ad spicula inungenda petenti denegat. De Parthis praeterea Pharsal. lib. 8. Lucanus memorat. Idemque de Scythis lib. 3. v. 266. . . tinxere sagittas errantes Scythiae populi. Decantatus est ignis veterum, a mora, & constantia dictus perpetuus, in locis subterraneis primo in speluncas introitu a fossoribus visus, variisque Romanorum, Graecorum, Aegyptiorum documentis pro explorato habitus, tradunt enim Historici inventas lucernas fuisse flamma perenni instructas, id quod inter alia exempla quam plurima lampas illa evincere videtur, quae in Tulliolae Ciceronis finae tumba reperta annos 1550. arsissae perhibetur, sed admisso aere extincta. Hujusmodi lucernae perpetuo ardentes num extiterint unquam, a multis jam dudum disputatum viderique possunt Fortunius Licetus Philosophus Patavinus in erudito, de lucernis Antiquorum reconditis Opere, & Octavius Ferrarius in Dissertatione de lucernis sepulchralibus, quarum figuras Bartolus in peculiari libro Romae anno 1691. in fol. edito elegantis sime depictas habet, Joh. Petrus Bellorius autem notis, & observationibus illustravit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
