Latin
CAPUT I
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 184
Unproofread scanNot analysed yet
Illi quibus hoc de perenni flamma argumentum suspectum urgent involvere contradictionem; quod cum igni suppeditet pabulum, non consumatur: si enim ignis eo conservari debet, necesse esse ut ipsum oleum de substantia sua sensim amittat, &perdat aliquid, ignisque deficiente alimento opprimatur. At inter hodiernos Scriptores quamplures id defendunt specialiter Rober. Plot in diicursu de lampadibus Antiquorum sepulchralibus, &JoBalmidt in egregia dissertatione de igne perpetuo, in qua asserit veteres non adhibuisse oleum, sed collocatum fuisse ignem in loco, in quo perpetuo bitumen, aut alius liquor inflammabilis perpetuo scaturiat.