# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 184

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/184

Illi quibus hoc de perenni flamma argumentum suspectum urgent involvere contradictionem; quod cum igni suppeditet pabulum, non consumatur: si enim ignis eo conservari debet, necesse esse ut ipsum oleum de substantia sua sensim amittat, & perdat aliquid, ignisque deficiente alimento opprimatur. At inter hodiernos Scriptores quamplures id defendunt specialiter Rober. Plot in diicursu de lampadibus Antiquorum sepulchralibus, & JoBalmidt in egregia dissertatione de igne perpetuo, in qua asserit veteres non adhibuisse oleum, sed collocatum fuisse ignem in loco, in quo perpetuo bitumen, aut alius liquor inflammabilis perpetuo scaturiat.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
